Bedoelde u soms?
laen | laens | laken | lakens | laurens | layken | lens | levens | liens | loyen | loyens

1 resultaten

1499-11-08 |

G.A. Monnikendam Inv 154 fol 66/Diversorium Galileaconvent
Jaartallenindex

frater Johannes Petri Koerntgen de Monikedam. Iste frater intravit domum istam anno Domini 1477 ipso die Sancti Francisci confessoris, et erat annorum XVIII vel corca (?), sed quia erat illitteratus et p..rus layens cepit primo discere casus et tempora et postea teptu Alexandri et sic mansit apud nos discendo sua scolasticalia. Et post Dominicam XL prorexit adversus Zwollis et habitavit ibi in domo fratrum usque post Epiphaniam Domini et reversus est ad domum propter infirmitates suas et mansit apud nos usqua ad octavam Pasche et tunc prorexit Delft et erat ibi usque ad festum Dyonysii episcopi et tunc redut ad domum propriam et rogavit et instetit pro habitu novitiatus et conventus ac quievit petitionibus ejus et omnes expensas quas fuit in Swollis ive Delft parentes ejus solverunt, et erat professus donatus antequam prorexit Swollis. Et fuit vestitus in habitu Coserciensi ordinis anno 1479 ipse die Malachie episcopi confessoris, et anno sequenti eodem die professus. Et erat devotus frater et habuit curam ecclesie sive officini sacriste ultra decem annos. Et cum eo conventus accepit de voluntate parentum ejus een stucke lants ghenoemt Volkenthem op Monikemeer gheleghen, valore C66 gld. Ende die helft van Gellersven met een vern 10 gld currentis monete ad vitam eorum. Summa omni quam recepimus in professione ejus et post mortem parentum ejus et fratris ejus Gherardi 564 gld. Et post longas et diu turnas infirmitates obiit 1499 altera die Willibrordi confessoris aetatis sue XL, religionis XXII