Bedoelde u soms?
temporali | tempore | tempori | temporis | teodora

3 resultaten

1475-09-12 |

G.A. Monnikendam Inv 154 fol 64v/Diversorium Galileaconvent
Jaartallenindex

frater Wilhelmus Wormboldi de Amsterdam. Iste devotus frater fuit eciam in 3e ordine S. Francisci, sed non vestitus neque professus in eodem. Sed post translationem tercii ordinis ad ordinem Cisterciensem fuit eciam vestitus cum primis fratribus in ordinem Cisterciensem. Sed quia non erat nisi 18 annos vel circiter complevit eciam cum prenotato fratre Theoderico Petri Meersen predicto annum integrum sui noviciatus. Et fuit humilis et beniguus (?) frater necnon laude..bilis vite. Hij schreef ook enige boeken, et erat ut spero Deo et hominus amabilis, et complevit in brevi tempora multa quia in juventute sua obiit quia non erat sacerdos nisi duobus annis cum dimidio. Et defunctus est anno Domini 1475, aetatis sue 27, religionis 9, 4 Ydus Septembris

1502-07-31 |

G.A. Monnikendam Inv 154 fol 68/Diversorium Galileaconvent Monnikendam fol 67v
Jaartallenindex

frater Hilbrandus Johannis de Broeck. Iste dilectus frater ingressus est domum istam ad serviendum deo, et aliquibus annis erat apud nos et habuit maximam scientiam piscandi scilicet loca et tempora apta ad piscandum In professione legavit conventum 200 flor currentes, et ex testamento matris sue Katherine 50 florenos Renenses. Et ex parte fratris sui scilicet Burgmanni 150 florens Renenses. Ook na zijn professie was hij een fervens laborator in officio piscatoris. Toen hij dat wegens zijn gezondheid niet meer kon habuit curam duorum officiorum, scilicet braxatoris et pistoris et eciam fuit aliquot tempus locus (?). Ante mortem ejus erat magister hospitum in quo et mortuus est obiit anno 1502 in profesto ad vincula Petri, na een verblijf van 31 jaar in het klooster

1499-11-08 |

G.A. Monnikendam Inv 154 fol 66/Diversorium Galileaconvent
Jaartallenindex

frater Johannes Petri Koerntgen de Monikedam. Iste frater intravit domum istam anno Domini 1477 ipso die Sancti Francisci confessoris, et erat annorum XVIII vel corca (?), sed quia erat illitteratus et p..rus layens cepit primo discere casus et tempora et postea teptu Alexandri et sic mansit apud nos discendo sua scolasticalia. Et post Dominicam XL prorexit adversus Zwollis et habitavit ibi in domo fratrum usque post Epiphaniam Domini et reversus est ad domum propter infirmitates suas et mansit apud nos usqua ad octavam Pasche et tunc prorexit Delft et erat ibi usque ad festum Dyonysii episcopi et tunc redut ad domum propriam et rogavit et instetit pro habitu novitiatus et conventus ac quievit petitionibus ejus et omnes expensas quas fuit in Swollis ive Delft parentes ejus solverunt, et erat professus donatus antequam prorexit Swollis. Et fuit vestitus in habitu Coserciensi ordinis anno 1479 ipse die Malachie episcopi confessoris, et anno sequenti eodem die professus. Et erat devotus frater et habuit curam ecclesie sive officini sacriste ultra decem annos. Et cum eo conventus accepit de voluntate parentum ejus een stucke lants ghenoemt Volkenthem op Monikemeer gheleghen, valore C66 gld. Ende die helft van Gellersven met een vern 10 gld currentis monete ad vitam eorum. Summa omni quam recepimus in professione ejus et post mortem parentum ejus et fratris ejus Gherardi 564 gld. Et post longas et diu turnas infirmitates obiit 1499 altera die Willibrordi confessoris aetatis sue XL, religionis XXII